- PRIMA
- I.PRIMAMaximi Aug. mater. Iul. Capitolin. in Maximo et Balbino, c. 5. Maximo pater fuit Maximus ——— faber ferrarius —— Hunc suscepit ex uxore Prima nomine, cui fratres quatuor etc. Sed Regium codicem ex uxore prima Neari nomine, praeferre, monet Casaubonus, ad h. l.II.PRIMARomuli, ex Hersilia, secundum quosdam filia.III.PRIMAsubintellige, Hora, dicitur in Ecclesia Romanaprimum ex Officiis Eccles. diurnis, quod ad ortum Solis peragitur recitaturque, in memoriam Christi resurrectionis, uti communiter Canonistae in c. 1. de celebr. Missae: qua de re sic Dominic. Macer. Quamvis sancti Patres Christum mediâ nocte resurrexisse dicant; fuisse tamen ipsum sanctis mulieribus revelatum summô mane existimatur, quô instanti temporis Christum exsecrabilibus sputis spretum et alapis percussum, atque ad Pontium ductum fuisse, Rupertus meditatur, in Hierolex. Ad hanc Horam versiculus positus, Pretiosa dicitur, in Buila Urbani V. apud Soresinum de capp. S. Petri et Pauli p. 8. et 9. Quatenus anni die, post primam et pretiosa, teneantur omnes ——— Quatenus post mortem D. N. Papae, post pretiosa statim locô praedictorum teneantur cantare, De profundis etc. Idem, voce Pretiosa.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.